Found 11 Results for: sumptus

  • in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3, 19)

  • Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)

  • ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. (Liber Esdrae 6, 4)

  • Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)

  • et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)

  • Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis; (Liber I Maccabaeorum 10, 44)

  • et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea”. (Liber I Maccabaeorum 10, 45)

  • ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes. (Liber II Maccabaeorum 3, 3)

  • templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina