Found 92 Results for: surge

  • Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)

  • in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum”. (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac”. (Liber Esdrae 10, 4)

  • Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et dixit ei: “Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem”. (Liber Thobis 8, 4)

  • Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. (Liber Psalmorum 82, 8)

  • Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. (Liber Psalmorum 132, 8)

  • En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Canticum Canticorum 2, 10)

  • ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, (Canticum Canticorum 2, 13)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina