Found 33 Results for: tradam

  • idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 7)

  • Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)

  • tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. (Prophetia Ezechielis 31, 11)

  • propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)

  • Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)

  • Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum”. (Prophetia Zachariae 11, 6)

  • et ait: “Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina