Found 9 Results for: tumulum

  • dixitque fratribus suis: “Afferte lapides”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum. (Liber Genesis 31, 46)

  • Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum. (Liber Genesis 31, 52)

  • Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in praesentem diem. (Liber Iosue 8, 28)

  • Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)

  • Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. (Liber Iob 10, 19)

  • Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. (Liber Iob 21, 32)

  • Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur. (Liber Isaiae 25, 2)

  • Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. (Liber Isaiae 53, 9)

  • Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina