Found 261 Results for: ultra

  • propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 21)

  • ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 11)

  • Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. (Prophetia Ezechielis 16, 41)

  • ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. (Prophetia Ezechielis 18, 3)

  • Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? (Prophetia Ezechielis 20, 39)

  • in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 24, 27)

  • filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)

  • et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)

  • in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 21)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina