Found 427 Results for: una
Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum (Actus Apostolorum 7, 57)
Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: (Actus Apostolorum 8, 6)
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. (Actus Apostolorum 12, 20)
Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; (Actus Apostolorum 12, 21)
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)
Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos. (Actus Apostolorum 13, 3)
Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant. (Actus Apostolorum 14, 23)
Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal (Actus Apostolorum 18, 12)
Et minavit eos a tribunali. (Actus Apostolorum 18, 16)
Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. (Actus Apostolorum 18, 17)