Found 29 Results for: undique

  • Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)

  • Ingemuit Susanna et ait: “Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras; (Prophetia Danielis 13, 22)

  • At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)

  • Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique (Evangelium secundum Lucam 19, 43)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina