Found 43 Results for: utero
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 8)
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
et in utero habens, et clamat parturiens et cruciatur, ut pariat. (Apocalypsis Ioannis 12, 2)