Found 398 Results for: verba
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? (Liber Ieremiae 23, 29)
Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)
Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, (Liber Ieremiae 25, 8)
Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne, quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes. (Liber Ieremiae 25, 13)
Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. (Liber Ieremiae 25, 30)
Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)
Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. (Liber Ieremiae 26, 10)
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. (Liber Ieremiae 26, 12)
Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec”. (Liber Ieremiae 26, 15)
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 26, 20)
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)