Found 143 Results for: vester
Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “Magister vester non solvit didrachma?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)