Found 246 Results for: vestra

  • Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem? (Liber Ieremiae 44, 9)

  • Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 44, 22)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. (Liber Ieremiae 50, 12)

  • Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. (Liber Baruch 4, 27)

  • Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; (Liber Baruch 4, 28)

  • qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)

  • et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 4)

  • Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; (Prophetia Ezechielis 6, 5)

  • in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 6)

  • et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 21)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina