Found 183 Results for: vestrum

  • Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)

  • Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)

  • Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)

  • Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)

  • Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)

  • Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)

  • Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)

  • Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, (Actus Apostolorum 1, 7)

  • Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)

  • In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. (Actus Apostolorum 17, 28)

  • Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina