Found 46 Results for: victimas

  • Immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis et sacrificia abundantissime in omnem Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 21)

  • Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)

  • Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. (Liber II Paralipomenon 7, 4)

  • necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)

  • Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • Ezechias autem etiam haec addidit: “Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino. (Liber II Paralipomenon 30, 17)

  • Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 30, 22)

  • Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 16)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”. (Liber Esdrae 4, 2)

  • “Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea; (Liber Proverbiorum 7, 14)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina