Found 10 Results for: vivimus
Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)
sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum. (Liber Psalmorum 115, 18)
In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. (Actus Apostolorum 17, 28)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; (Epistula II ad Corinthios 6, 9)
Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. (Epistula ad Galatas 5, 25)
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 8)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)