Found 88 Results for: vix
Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)
Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)
Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis (Liber Genesis 50, 22)
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. (Liber Exodus 21, 21)
Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)
num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? (Liber Deuteronomii 4, 33)
atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)
Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel. (Liber Iosue 24, 31)
Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix poterant. (Liber Iudicum 8, 4)
Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)
Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est”. (Liber I Samuelis 20, 31)