Found 116 Results for: vobiscum
Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)
id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)
Gratia Domini Iesu vobiscum. (Epistula I ad Corinthios 16, 23)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)