Found 107 Results for: Annorum

  • Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. (Liber Iob 36, 26)

  • dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. (Liber Psalmorum 89, 10)

  • Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, (Liber II Maccabaeorum 6, 24)

  • senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, (Liber Sapientiae 4, 8)

  • Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)

  • Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ; (Liber Isaiae 20, 3)

  • Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum. (Liber Isaiae 38, 10)

  • Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant. (Prophetia Ezechielis 29, 13)

  • Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina