Found 162 Results for: Bona

  • Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. (Liber Genesis 1, 4)

  • Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. (Liber Genesis 1, 31)

  • Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)

  • Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)

  • et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. (Liber Genesis 45, 18)

  • Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)

  • Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: (Liber Leviticus 27, 14)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)

  • ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris: (Liber Numeri 13, 20)

  • et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. (Liber Deuteronomii 1, 14)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina