Found 107 Results for: Christum crucifixus

  • Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)

  • Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. (Epistula II ad Corinthios 11, 4)

  • Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)

  • Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: (Epistula ad Galatas 1, 1)

  • O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)

  • non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)

  • Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)

  • Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, (Epistula ad Ephesios 1, 5)

  • Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)

  • Vos autem non ita didicistis Christum, (Epistula ad Ephesios 4, 20)

  • Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. (Epistula ad Ephesios 6, 24)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina