Found 1000 Results for: Christus Filius Dei

  • Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)

  • Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)

  • Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)

  • Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. (Epistula II ad Timotheum 4, 22)

  • Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)

  • Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: (Epistula ad Hebraeos 5, 8)

  • Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina