Found 691 Results for: Coram
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. (Evangelium secundum Lucam 1, 75)
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. (Evangelium secundum Lucam 13, 26)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)