Found 965 Results for: David

  • Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. (Liber Ieremiae 22, 30)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)

  • quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: (Liber Ieremiae 29, 16)

  • sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)

  • In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra: (Liber Ieremiae 33, 15)

  • Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: (Liber Ieremiae 33, 17)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei. (Liber Ieremiae 33, 21)

  • Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos. (Liber Ieremiae 33, 22)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem. (Liber Ieremiae 36, 30)

  • Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. (Prophetia Ezechielis 34, 23)

  • Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina