Found 391 Results for: Dedit
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. (Evangelium secundum Lucam 10, 35)
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 43)
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. (Evangelium secundum Lucam 19, 13)
Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. (Evangelium secundum Lucam 24, 43)
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)