Found 108 Results for: Deos

  • et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis: (Liber II Regum 17, 35)

  • Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)

  • Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, (Liber II Regum 17, 38)

  • Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos. (Liber II Regum 19, 18)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)

  • Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. (Liber I Paralipomenon 16, 25)

  • Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala. (Liber II Paralipomenon 7, 22)

  • Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)

  • Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? (Liber II Paralipomenon 25, 15)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina