Found 1932 Results for: Deus adulterium

  • Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. (Epistula ad Hebraeos 6, 3)

  • Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, (Epistula ad Hebraeos 6, 13)

  • In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. (Epistula ad Hebraeos 9, 20)

  • Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)

  • Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina