Found 227 Results for: Dico
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? (Evangelium secundum Lucam 6, 46)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)
Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. (Evangelium secundum Lucam 10, 12)
Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. (Evangelium secundum Lucam 11, 8)
Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 9)