Found 1368 Results for: Dixit

  • Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? (Actus Apostolorum 25, 9)

  • Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto: ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. (Actus Apostolorum 25, 10)

  • Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. (Actus Apostolorum 25, 22)

  • Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)

  • Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. (Actus Apostolorum 26, 24)

  • Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)

  • dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. (Actus Apostolorum 27, 31)

  • et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Epistula ad Romanos 9, 29)

  • et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 24)

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina