Found 440 Results for: Domo

  • Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. (Liber Baruch 6, 16)

  • Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. (Liber Baruch 6, 18)

  • Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)

  • Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me: (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 14)

  • Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: (Prophetia Ezechielis 41, 8)

  • Et audivi loquentem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me (Prophetia Ezechielis 43, 6)

  • Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 17)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina