Found 545 Results for: Eas

  • Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. (Prophetia Aggaei 1, 6)

  • Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)

  • Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)

  • Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)

  • Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)

  • Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)

  • et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)

  • Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)

  • At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. (Evangelium secundum Marcum 16, 8)

  • Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: (Evangelium secundum Lucam 1, 13)

  • Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)

  • cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina