Found 57 Results for: Edom

  • Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. (Liber I Regum 11, 14)

  • Nec erat tunc rex constitutus in Edom. (Liber I Regum 22, 48)

  • Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)

  • Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)

  • Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)

  • Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)

  • In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)

  • Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)

  • Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. (Liber II Regum 14, 7)

  • Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? (Liber II Regum 14, 10)

  • Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)

  • Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina