Found 463 Results for: Esset

  • Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. (Actus Apostolorum 27, 12)

  • Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. (Actus Apostolorum 28, 18)

  • Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 17)

  • Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: (Epistula ad Galatas 2, 3)

  • Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina