Found 240 Results for: Facie

  • Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. (Liber Numeri 10, 35)

  • et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)

  • populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)

  • Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. (Liber Deuteronomii 33, 27)

  • Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)

  • Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. (Liber Iosue 10, 10)

  • omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)

  • Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. (Liber Iosue 23, 5)

  • Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. (Liber Iudicum 2, 3)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina