Found 108 Results for: Fieri
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 54)
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? (Evangelium secundum Marcum 10, 26)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. (Evangelium secundum Marcum 13, 29)
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. (Evangelium secundum Marcum 14, 35)