Found 105 Results for: Gad
Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. (Liber I Paralipomenon 21, 13)
Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. (Liber I Paralipomenon 21, 18)
Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)
fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: (Liber I Paralipomenon 29, 29)
Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. (Liber II Paralipomenon 20, 2)
Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. (Liber II Paralipomenon 28, 18)
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus. (Liber II Paralipomenon 29, 25)
Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. (Liber Esdrae 2, 12)
filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, (Liber Esdrae 2, 47)
De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. (Liber Esdrae 8, 12)
filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : (Liber Nehemiae 7, 17)