Found 76 Results for: Gens rex Babylon

  • et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)

  • Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: (Liber Ecclesiasticus 50, 27)

  • Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)

  • Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)

  • Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)

  • Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. (Liber Isaiae 26, 2)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ ; appropinquare Deo volunt. (Liber Isaiae 58, 2)

  • Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)

  • Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)

  • si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. (Liber Ieremiae 2, 11)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina