Found 66 Results for: Gladius

  • Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)

  • Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. (Liber II Samuelis 18, 8)

  • Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. (Liber II Paralipomenon 20, 9)

  • et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. (Liber Iudith 6, 4)

  • Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. (Liber Iob 19, 29)

  • Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: (Liber Iob 41, 17)

  • Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. (Liber Psalmorum 36, 15)

  • Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me: (Liber Psalmorum 43, 7)

  • et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 56, 5)

  • Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? (Liber Psalmorum 58, 8)

  • Et cessavit gladius ex Israël: et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)

  • novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina