Found 1167 Results for: Hereditatem tribum Gad transverti Mosen promisit terram possessionem
Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)