Found 341 Results for: Hominis
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)