Found 227 Results for: Hominum
Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam. (Liber II Maccabaeorum 6, 26)
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus: (Liber II Maccabaeorum 7, 34)
Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 24)
O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. (Liber Proverbiorum 8, 4)
ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. (Liber Proverbiorum 8, 31)
Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum ! (Liber Proverbiorum 15, 11)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. (Liber Proverbiorum 27, 20)
In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum. (Liber Proverbiorum 28, 12)