Found 66 Results for: Inimicis

  • Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)

  • Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem. (Liber I Samuelis 25, 22)

  • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)

  • ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)

  • Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)

  • Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 49)

  • Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, (Liber I Regum 8, 46)

  • filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, (Liber II Paralipomenon 6, 24)

  • Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ? (Liber Nehemiae 5, 9)

  • pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. (Liber Iudith 8, 19)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina