Found 750 Results for: Iustitia pax gentes Hierusalem et montem Templi prophetiae spes salutis bellum salutis regimine
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)
Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (Epistula II ad Corinthios 6, 2)