Found 76 Results for: Josaphat

  • Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 1)

  • Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 19, 4)

  • In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda. (Liber II Paralipomenon 20, 3)

  • Cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, (Liber II Paralipomenon 20, 5)

  • et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina