Found 219 Results for: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)

  • Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. (Liber I Maccabaeorum 2, 64)

  • Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. (Liber I Maccabaeorum 2, 67)

  • Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis. (Liber I Maccabaeorum 2, 68)

  • et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 48)

  • Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: (Liber I Maccabaeorum 4, 42)

  • Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem. (Liber II Maccabaeorum 1, 4)

  • sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)

  • provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. (Liber II Maccabaeorum 4, 2)

  • At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen. (Liber II Maccabaeorum 7, 30)

  • Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. (Liber II Maccabaeorum 13, 7)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina