Found 38 Results for: Liberavit
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)
Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. (Liber Exodus 2, 19)
Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti. (Liber Exodus 18, 10)
Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. (Liber Iosue 9, 26)
Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: (Liber Iudicum 3, 9)
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. (Liber II Samuelis 22, 18)
Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. (Liber II Samuelis 22, 20)
Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. (Liber Esdrae 8, 31)
Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. (Liber Thobis 13, 19)