Found 39 Results for: Librum

  • Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset, (Liber II Paralipomenon 34, 18)

  • Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. (Liber Nehemiae 7, 5)

  • Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. (Liber Nehemiae 8, 1)

  • Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectæ ad librum. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)

  • Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, (Liber Iob 31, 35)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina