Found 79 Results for: Locus

  • et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? (Liber I Maccabaeorum 10, 73)

  • Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: (Liber II Maccabaeorum 2, 7)

  • et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 18)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. (Liber Ecclesiasticus 13, 27)

  • Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. (Liber Isaiae 7, 23)

  • Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)

  • quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)

  • Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem. (Liber Isaiae 49, 20)

  • Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? (Liber Isaiae 66, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina