Found 18 Results for: Longitudinem
Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. (Liber Iosue 9, 13)
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)
Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 20, 5)
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 22, 6)
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 92, 5)
longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. (Liber Proverbiorum 3, 2)
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 11)
Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. (Prophetia Ezechielis 40, 18)
Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)
Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera inde. (Prophetia Ezechielis 40, 49)
Et latitudo portæ decem cubitorum erat: et latera portæ, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 2)