Found 334 Results for: Monte Sion

  • ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, (Liber Deuteronomii 4, 48)

  • Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. (Liber Deuteronomii 9, 9)

  • Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. (Liber Deuteronomii 9, 10)

  • Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, (Liber Deuteronomii 9, 15)

  • Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)

  • Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. (Liber Deuteronomii 10, 10)

  • Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: (Liber Deuteronomii 27, 4)

  • Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. (Liber Deuteronomii 27, 13)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina