Found 59 Results for: Montis
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. (Liber Exodus 19, 17)
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. (Liber Exodus 24, 17)
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis : (Liber Exodus 32, 19)
Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. (Liber Exodus 34, 2)
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. (Liber Numeri 14, 40)
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)
Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. (Liber Numeri 20, 29)
Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, (Liber Numeri 23, 14)
Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, (Liber Numeri 23, 28)