Found 339 Results for: Moyses

  • Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum. (Liber Exodus 2, 10)

  • In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ? (Liber Exodus 2, 14)

  • Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : (Liber Exodus 2, 21)

  • Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)

  • Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)

  • Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ? (Liber Exodus 3, 11)

  • Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? (Liber Exodus 3, 13)

  • Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. (Liber Exodus 4, 1)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina